Sunday, February 19, 2012

Prior Hugh of the Chelmsford Norbertines re-elected

I rather like this announcement, which was emailed to me. Congratulations to Prior Hugh!

Magno cum gaudio notum facimus omnibus carissimis praelatis, superioribus, consororibus et confratribus Ordinis Nostri, Canoniam nostram Caesaromagi, quae vulgo "Chelmsford" dicitur, Angliae, praesente Amplissimo Domino, Domino Praemonstratensi, Thoma Handgrätinger, Abbate Generali, in die 18 mensis Februarii, Anno Salutis MMXII, in persona Reverendissimi Domini Hugonis David Allan o.praem. ad duodecennium Praelatum elegisse.

Gratias Deo agentes, vos omnes deprecamur ut oretis pro eo ac pro nobis, ut intercedente Beata Maria semper Virgine, Regina Canonicorum, corde uno et anima una, digni efficiamur promissionibus Domini nostri Jesu Christi, semperque exemplum sectemur Sanctorum Patrum Nostrorum Augustini et Norberti.

Peramanter in Christo,

Canonia BMV Perdolentis et S'ti Philippi Benitii, Caesaromagi, Angliae.

- Posted using BlogPress from my iPhone

No comments:

Post a comment